= 16° – Sedez

Universum Daniæ Regnum recte distinguitur in Continentem & Insulas. Continentis duæ sunt partes freto à se invicem divisæ, Chersonesus Cimbrica & Scandia. Insulæ sunt Fionia, Sialandia, Falstria & plurimæ minores quæ & ab occasu & à Borea Chersonesum regunt.

(Chorographica Daniæ descriptio, compendio e Iona Coldingensi & Pontano aliisque excerpta, pp. 41-42)

Nordmannia sicut ultima orbis provincia est, ita convenienter in ultimo libri loco ponetur à nobis. Hæc à modernis dicitur Norvvegia. De cujus situ vel magnitudine, cu prius aliqua communiter cum Sueonia dixerimus, nunc vero hoc specialiter dicendum est, quod longitudine sua in extremam septentrionis plagam extenditur hæc regio, unde dicitur.
[…]
Post Nordmanniam, quæ est ultima Aquilonis provincia, nihil habitationis humanæ, nisi terribilem visu & infinitum Oceanum qui totum mundum amplectitur, invenies.

(I.M. Adami, Canonici Bremensis Libellus de situ Daniæ, pp. 27 & 31-32)

ex:
Stephanus Johannis Stephanius: De Regno Daniæ et Norwegiæ, Insulisq. adjacentibus juxtà ac de Holsatia, Ducatu Sleswicensi, et finitimis provincijs, Tractatus varij
Officina Elzeviriana, Lugduni Batavorum [Leyden] 1629

[Archiv: Ursprünglich veröffentlicht am 06.10.2008.]

Category: ?? ????? ????? | Tags: , | estienne210 Comment »

Comments are closed.

Back to top